Matthaeus (apostolus)

Inspiratio Sancti Matthaei (1599-1602), a Caravaggio depicta (in Cappella Contarelli ecclesiae Sancti Ludovici Francorum de Urbe, Romae)

Matthaeus (Hebraice: מתתיהו, Matitjahu = "donum JHVHs", Graece: Ματθαῖος), fuit discipulus Iesu Christi, qui eum inter duodecim apostolos vocavit. Traditio Christiana eum etiam scriptorem Evangelii secundum Matthaeum esse vult, quod autem a multis exegeseos biblicae auctoribus abnuitur, imprimis Hypothesi duorum fontium, quae dicitur, innixis.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search