Methodus historico-comparativa

Methodus historico-comparativa est via et ratio linguas similitudine quadam adiunctas eo consilio comparandi, ut demonstrentur prisca cognatione inter se contineri. Methodus comparativa est ratio qua in linguistica historico-comparativa genetica earum quae comparatae sunt linguarum cognatio circumscribitur. Cognatione genetica demonstrata restat, ut protolingua vel potius fragmentum protolinguae ex parilitatibus phoneticis[1] accurate circumscriptis restituatur. Grammatica historico-comparativa est multilinguis (vel "polylectalis") expositio, quae lexicalia et morphologica protolinguae elementa enumerat una cum ratiocinandi regulis ("legibus phoneticis", quae dicuntur) in singulas linguas deducentibus.

Ratio comparativa ergo duabus in partibus principalibus consistere videtur. Una est pars formularis vel simpliciter comparativa, altera est pars restitutoria (vel "reconstructiva"). Illa ad cognationem geneticam demonstrandam pertinet, haec autem eo spectat, ut ex elementis parilibus elementa protolinguae inducantur.[2] Huius modi operae restitutoriae contrarium est restitutio interna.

Exeunte saeculo XVIII exstiterunt qui animum intenderunt in similitudines inopinatas, quae inter quasdam linguas se efferebant. Ioannes Sajnovics primus anno 1770 librum Demonstratio idioma Ungarorum et Lapponum idem esse inscriptum protulit, quo structuris phoneticis morphologicisque comparatis demonstravit linguas Hungaricam et Samicas cognatas esse. Hunc aliquot annis post Sámuel Gyarmathi insecutus est, qui librum Affinitas linguae Hungaricae cum linguis Fennicae originis grammatice demonstrata inscriptum anno 1799 edidit. Eodem fere tempore alicubi, Gulielmus Jones contionem apud Societatem Asiaticam anno 1786 habuit, quo linguis Sanscritica, Graeca, Latina (aliis quoque linguis, sicut Gothica et Persica, additis) inter se comparatis prisca quadam cognatione contineri demonstravit.[3] Sed veri antesignani studiorum Indoeuropaeorum fuerunt Franciscus Bopp, philologus Germanus, et Rasmus Rask, philologus Danicus. Ambo enim veras grammaticas comparativas ediderunt.[4]

  1. Anglice phonetic correspondence; Francogallice correspondance phonétique; Russice фонетическое oтображение; Theodisce Lautkorrespondenz.
  2. Ratiocinationem inductivam Cicero his verbis describit: "Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio" (Cicero, Topica 42).
  3. Gulielmus Jones: "Third Anniversary Discourse" in Asiatick Researches vol. 3 (1788) pp. 415-431.
  4. Franz Bopp: Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache, 1816; Rasmus Rask: Undersøgelse over det gamle nordiske eller islandske sprogs oprindelse, 1817.)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search