Morphologia (linguistica)

Morphologia[1] linguistica est scientia quae internam verborum structuram eiusque particulas minimas, scilicet morphemata, explicat. Cum phonema minima pars distinctiva linguae sit, morphema minima pars significativa est, quae igitur significationem propriam habet. Cum de explicandis morphematum structura phonematica eiusque alternationum condicionibus agitur, morphologia et phonologia inter se fines consociant. Cum autem de significationibus et functionibus morphematum explicandis agitur, morphologia cum syntaxi et semantica fines communicat.

Structura verbi Theodiscae.

Morphologia in flexuram et derivationem dividi solet. In flexura de declinandis nominibus coniugandisque verbis agitur, per derivationem autem verba a simplicioribus radicibus aut stirpibus ratione ducuntur. Ad morphologiam etiam morphotaxis pertinet, quae ordinem morphematum tractat. Morphotaxis enim ad operationes formales refertur, quibus verborum formae componuntur.

  1. A Graeco μορφή 'forma' + λόγος 'ratio'.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search