Musica rustica

Familia Carterana, prima musicae rusticae domus regnatrix, cum (a laeva) A. P. Carter, Sara Carter uxore, et Maybelle Carter orta est.

Musica rustica,[1] vel musica rusticana,[2] est genus musicae popularis quod ex Civitatibus Foederatis Meridianis annis 1920 ineuntibus exorta est,[3] ex radicibus in generibus musicae vulgaris Americanae conditis, praecipue in musica Appalachiana et occidentali ac blues.

Musica rustica saepe in carminibus epicolyricis melodiisque saltatoriis consistit, quibus plerumque sunt formae simplices, verba vulgaria, harmoniaeque usitate a chordophonis comitatae, sicut a banionibus, citharis electricis acusticisque, citharis chalybis (sicut chalybibus pedalibus et dobro), atque violinis necnon cum harmonicis.[4][5][6] Diagramma blues per eius historiam notam late adhibebatur.[7]

Phonodiscus Delmore Brothers.

Notiones musicae rusticae musicam occidentalem annis 1940 amplecti coeperunt, quae se cum musica hillbilly ex radicibus similibus evolvebant. In Civitatibus Foederatis anno 2009, musica rustica erat genus radiophonicum per vespertinum horae festinae commeatum saepissime auditum, et in commeatu matutino secundum a genere populo gratissimo.[8]

Vocabulum musica rustica hodie adhibetur ad multa subgenera musica describenda. Origines musicae rusticae in musica vulgari Americanorum classis operariorum et/aut quotidianá operariorum collaris caerulei Americanorum vitá patent, qui carmina popularia, Hibernicas Celticasque violinarum melodias, traditionalia carmina epicolyrica Anglica, carmina bubulcorum, musicasque variorum gregum immigrantium Europaeorum traditiones miscebant.

  1. Anglice country music, etiam country and western et breviter country appellata, adeo aliquando hillbilly music.
  2. "Rusticanus, milder than rusticus, is used of one who has been brought up or who lives in the country, often applied to the inhabitant of a muncipium or free town. . . . Vita rusticana, country life. . . . The country youth, iuventus rusticana, not rustica."—Robert Ogilvie, Horae Latinae: Studies in Synonyms and Syntax, ed. Alexander Souter (Londinii, Novi Eboraci, et Mumbai: Longmans, Green, and Co., 1901), 243.
  3. Richard A. Peterson (15 Decembris 1999). Creating Country Music: Fabricating Authenticity. University of Chicago Press. p. 9. ISBN 978-0-226-66285-5 .
  4. "Country music – Definition" .
  5. ""Country music": definition". Oxford Dictionaries .
  6. "Country music": definitio in WordWeb http://wordweb.info/free/
  7. Richard J. Ripani (1 Augusti 2006). The New Blue Music: Changes in Rhythm & Blues, 1950–1999. William B. Eerdmans Publishing. p. 22. ISBN 978-1-57806-861-6 .
  8. Betsy Tower, "50 Minutes on the Road," ARRP Bulletin 53 (1): 50, citans Commuting in America III et Arbitron.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search