Nazismus

Svastica, insigne Nazismi.
Arii secundum hanc tabulam Germanicam saeculo undevicensimo pictam in Europa Media habitant in regione in tabula colore caeruleo designata.
Adolfus Hitler decennio tertio saeculi vicensimi ineunte.
Alfredus Rosenberg, qui philosophiam Nazisticam principaliter elaboravit, specialiter de phyletismo, anti-Semistismo, artibus bellis, Christianitate positiva, Lebensraum ('spatio vivendi'), et abrogatione foederum quae primum bellum mundanum composuerunt.
A laeva ad dextram: Adolphus Hitler, dux; Hermannnus Göring; Iosephus Goebbels, minister propagandorum; Rudolphus Hess.
Nazistae cum sodalibus Factionis Populi Nationalis Germanae, partium reactionariarum et monarchisticarum, per eorum societatem in Fronte Harzburgeni ab 1931 ad 1932.

Nazismus, pleno nomine Socialismus Nationalis (Theodisce Nazionalsozialismus), praecipue appellatur ideologia quam Factio operaria socialistarum nationalium Germanica citavit annis ab 1919 ad 1944 in Germania.[1][2][3][4][5][6][7][8] Nazismus fuit versio specialis fascismi,[9] ubi:

  • Omnis historia Europaea concepta est sicut certamina et concertationes inter phyles, nationes, et gentes. Nationales socialistae contendebant Germaniae necessarium ad supervivendum esse ut creet in Europa "ordinem novum" et imperium magnum, ita Germania allis cum nationibus aemularetur de rebus politicis oeconomicis militaribus.[11],
  • Debilitas et degeneratio effecta sunt propter connubia interphyletica et fragmentationem phylis Nordicae.

Fautores huius ideologiae se ipsos Socialistas Nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.

  1. National Socialism Encyclopædia Britannica.
  2. National SocialismMicrosoft Encarta Online Encyclopedia 2007. 2009-11-01.
  3. Walter John Raymond, Dictionary of Politics. (1992). ISBN 1-55618-008-X p. 327.
  4. "National Socialism," in The Columbia Encyclopedia, ed. sexa. 2001-07.
  5. Peter Fritzsche, Germans into Nazis (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press,1998).
  6. Max H. Kele, Nazis and Workers: National Socialist Appeals to German Labor, 1919–1933 (Chapel Hill: The University of North Carolina Press, 1972).
  7. Stanley G. Payne, A History of Fascism, 1914–45 (Madisoniae Visconsiniae: University of Wisconsin Press, 1995).
  8. Roger Eatwell, “On Defining the ‘Fascist Minimum,’ the Centrality of Ideology,” Journal of Political Ideologies 1 no. 3 (1996)):303–19; et Roger Eatwell, Fascism: A History (Novi Eboraci: Allen Lane, 1997).
  9. Neocleous? Mark, 'Fascism (Minneapoli Minnesotae: University of Minnesota Press, 1997), 23.
  10. Cyprian Blamires et Paul Jackson, World fascism: a historical encyclopedia, Volume 1 (Sanctae Barbarae inCalifornia: ABC-CLIO, Inc, 2006), 61.
  11. Bendersky, Joseph W. A history of Nazi Germany: 1919-1945. 2nd ed. Burnham Publishers, 2000. p. 176.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search