Nomen proprium

Statua Ambiani in palatio Iustitiae sita, cuius in basi nomen proprium Ciceronis inscriptum est.

Nomen proprium est nomen substantivum, quo homo privatus a ceteris dinoscitur hominibus, aut res aliqua a ceteris membris eiusdem generis distinguitur. Cum igitur nomine proprio singularis a singulari individuumque ab individuo dinoscatur, nomine appellativo res ad eandem categoriam pertinentes ex mundo colliguntur. Aegaeum mare dictio est, quae ex nomine proprio (Aegaeum) et nomine appellativo (mare) constat. Aegaeum hic ad certum mare refertur, mare autem certam indicat categoriam, quae a ceteris categoriis, sicut lacu aut monte, distingui debet, si quidem intellectum mundi capere volumus.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search