Oecologia profunda

Silva vetus in Saepto Nationali Biogradska Gora Montis Nigri.
Arne Næss.
Gary Snyder, 2007.
Ioannes Zerzan contionem in Bay Area Anarchist Book Fair anno 2010 habet.

Oecologia profunda est hodierna philosophia oecologica de circumiectis naturalibus, cuius maximae proprietates sunt inhaerentem entitatum vivorum dignitatem suadere, eorum instrumentalem hominibus utilitatem neglegens, contra anthropocentrismum, et totam hodiernarum societatum humanarum confectionem secundam tales notiones suadere. Oecologia profunda affirmat mundum naturalem ex subtili multiplicum coniunctionum aequilibrio constare, in quibus exsistentia organismorum in exsistentia aliorum intra oecosystemata nititur.[1] Intercessio humana vel exitium rerum naturae ergo non solum hominibus, sed omnibus organismis qui ordinem naturae constitunt minatur.

  1. Oecosystemata in aliis oecosystematibus intra biosphaerium niti etiam habentur.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search