Oligarchia

Oligarchia (Graece ὀλιγαρχία > ὀλίγος 'paucus' + ἄρχω 'rego, impero'[1][2][3]) est genus structurae potestatis in qua potestas paucis hominibus aut parvo factioni est. Qui homines moderatione nobilitatis, divitiarum, coniunctionum familiarium, educationis, corporationis, religionis, politicae, militaris distingui possunt. Civitates oligarchicae a familiis saepe reguntur quae ab una ad proximam aetatem usitate transmittunt, sed hereditas non est condicio necessaria. Monarchia autem est dominatio unius hominis.

Oligarchiae saepe per historiam sunt tyrannicae, oboedentia publica vel etiam oppressione ut existat nitens. Aristoteles quidem hoc vocabulo primus utebatur ut synonymum regiminis hominum divitum,[4] pro qua sententia plutocratia, aliud vocabulum, hodie saepe adhibetur.

  1. "ὀλίγος", Henry George Liddell, Robert Scott, A Greek-English Lexicon, on Perseus Digital Library
  2. "ἄρχω", Liddell/Scott.
  3. "ὀλιγαρχία". Liddell/Scott.
  4. Winters 2011: 26-28. "Aristotle writes that 'oligarchy is when men of property have the government in their hands. . . . Wherever men rule by reason of their wealth, whether they be few or many, that is an oligarchy, and where the poor rule, that is a democracy.'"

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search