Olympia (certamina)

Vexillum Olympicum

Olympia sunt internationales ludi aestivi et hiemales, in quibus multa milia athletarum variorum certaminum generibus contendunt. Olympia hodierna alternis annis fiunt, cum Olympia aestiva et hiberna in vicem altera alteris succedant. Itaque aestiva et hiemalia Olympia quinto quoque anno utraque fiunt. Olympia antiqua Olympiae in Graecia saeculo octavo a.C.n. orta usque ad saeculum quintum p.C.n. continuata sunt. Anno 1894, Petrus de Coubertin Baro Consilium Olympicum internationale (COI) condidit, quod mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque Charta Olympica definiuntur. Motus Olympicus ex foederationibus athleticis internationalibus et consiliis Olympicis nationalibus consistit. Insuper homines sunt, qui urbem hospitem ludo cuique faciendo deligant.

Saeculis vicensimo et uno et vicensimo ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, exempli gratia

Petrus de Coubertin, conditor Olympiorum hodiernorum

Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et oeconomicae et politicae et technologicae, ad quas COI sua consilia accommodare debuit. Itaque non solum voluptuariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. Publicae communicationis instrumentis magis magisque proficientibus et praevalentibus, factum est, ut etiam ludi Olympici commerciandi spem inicerent mercatoribus horumque consociationibus. Ludi annorum 1916 et 1940 et 1944 revocati sunt propter bella mundana. Etiam magnae repudiationes sive boicotizationes(en) bello frigido adlatae numerum athletarum participum diminuerunt anno 1980 (Moscuae) et 1984 (Angelopoli).


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search