Oratio Gettysburgensis

Solum confirmatum Abrahami Lincoln photographema per caerimonias Gettysburgi, circa meridiem factum. Dextra Lincoln parte est Ward Hill Lamon, satelles.

Oratio Gettysburgensis fuit commemoratissima oratio in historia Civitatum Foederatarum,[1][2][3] ab Abrahamo Lincoln scripta et data cum Nationalia Gettysburgi Sepulcra prope Gettysburgum Pennsilvaniae contione post meridiem diei Iovis, 19 Novembris 1863, dedicaret, proelium Gettysburgi commemorans. Hoc accidit per Bellum Civile Americanum, quattuor et dimidiis mensibus postquam Exercitus Unionis in Proelio Gettysburgi Exercitus Confoederationis vicerant.

Abrahami Lincoln contio, post orationem Eduardi Everett, quamquam aliis orationibus illo die minoris momenti existimata, mox habita est una gravissimarum in historia Americana orationum. Vix duo minuta, ipse principia aequalitatis humanae a Declaratione Libertatis comprehensa invocavit, et Bellum Civile denuo definivit certamen non solum pro Unione, sed sicut "novus libertatis ortus," qui veram omnibus civibus adferat aequalitatem, et rem publicam gignat in qua iura civitatum non iam dominata sunt.

Incipiens Four score and seven years ago ('Abhinc annos octoginta et septem'), verbis nunc insignissimis, Lincoln eventus Belli Civilis aestimavit, et caerimonias Gettysburgi descripsit, occasionem non solum ad humum sepulcrorum consecrandum, sed etiam ad vivos luctationi dedicandos, adeo "ne gubernatio de populo, per populum, pro populo, pereat ex terra."

Tametsi orationi Gettysburgi est locus prominens in historia et populari Civitatum Foederatarum cultura, exacta orationis verba sunt incerta. Quinque confirmata orationis manuscripta a diariis contemporaneis inter se singulis differunt.

  1. "Few documents in the growth of American democracy are as well known or as beloved as the prose poem Abraham Lincoln delivered at the dedication of the military cemetery in Gettysburg, Pennsylvania." archivedate=2007-08-13 Prooemium ad Abrahami Lincoln Orationem Gettysburgi, United States Department of State.
  2. "It is one of the most famous and most quoted of modern speeches." "Gettysburg Address," Columbia Encyclopedia, ed. 6a (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2001).
  3. Fuit "the most eloquent expression of the new birth of freedom brought forth by reform liberalism" (McPherson 1996:185).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search