Petrus

Haec pagina apostolum tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Petrus” appellatur, vide Petrus (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Petrus (discretiva).
Wikidata Petrus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus: imago
Petrus: imago
Nativitas: 1 a.C.n.; Bethsaida
Obitus: 65 CE; Roma

Pontificatus

Apostolus ac Martyr
Praecessor: Christus ipse ei munus tribuit
Successor: Linus
Petrus cruci affixus: imago a Caravagio picta.

Simon Petrus (mortuus fere anno 65) erat unus ex duodecim apostolis qui Iesum Nazarenum dum vivebat secuti sunt. De vita Petri imprimis in Novo Testamento traditum est.

Secundum Marcum evangelistam (3:16), nomen eius erat Simon, patris autem Iona ; secundum alios patris nomen erat Ioannes. Cognomen Petrus Simoni a Iesu honoris causa impositum est expressio muneris. Petrus in lingua Graeca Πέτρος (petros) dicitur, quod est Aramaice Kepha.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search