Philosophia historiae

Voltarius. Pictura a Nicolao de Largillierre post annum 1724 aut 1725 facta. Museum Urbanum Lutetiae.
Georgius Gulielmus Fridericus Hegel (1770–1831), philosophus idealismi absoluti, qui dialecticas historiae notiones excogitavit. Pictura a Lazaro Sichling post 1828 pictus.

Philosophia historiae est philosophicum historiae eiusque disciplinae academicae studium. Quod vocabulum ab Voltario (1694–1778), philosopho Francico, excogitatum est.[1]

Coniecturalis historiae philosophia et critica historiae philosophia (nunc analytica appellata) in philosophia hodierna distingui solent, quarum illa significationem propositumque rationis historicae, haec fundamenta implicationesque historiae et praeterea rationem historicam tractat.[2][3] Quae nomina ex distinctione philosophiae criticae et philosophiae coniecturalis a C. D. Broad (1887–1971), philosopho Anglico, derivantur.[4][5]

Aristoteles (384322 a.C.n.) in Poetica arguit poesin historia superiorem esse, quia poesis de rebus quae verae esse debent, potius quam rebus quae verae tantum sunt.

Nexus interni

  1. Voltarius, La philosophie de l'histoire (Changuion, 1765).
  2. "The Continuing Relevance of Speculative Philosophy of History," Journal of the Philosophy of History.
  3. "Philosophy of History," Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  4. W. H. Walsh, Introduction to the Philosophy of History (1951), caput 1, p. 2.
  5. Rolf Gruner, "The concept of speculative philosophy of history," Metaphilosophy 3 (4).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search