Phonetica

Phonetica (Graece φωνητική fere 'ars vocalis') est studium orationis humanae et sonituum eius. Maxima enim cum cura sonitus verborum exponit et quomodo fiant.

Phonetica in tres partes divisa est:

  1. Phonetica enuntiationis sive phonetica articulatoria: Quomodo verba enuntientur: quomodo organa vocalia sive membra corporis quae vocem exprimunt (sicut labia, lingua, etc.) locentur, formentur, moveantur.
  2. Phonetica acustica sive phonetica instrumentalis: Quales sint undae soni, quantis intervallis et quibus tonis emittantur.
  3. Phonetica auditoria: Quomodo vox sentiatur: quomodo sonus aure interiore et cerebro accipiatur.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search