Plebs

Vide etiam paginam discretivam: Plebs (discretiva).

Plebs (-bis >plebeius,-i) erat vulgus rei publicae Romanae, quae classi ad nobiles sive patricios sive patres non pertinebat. Imprimis e colonis et opificibus constabat. Cives Romani aestimabantur et discordia ordinum (ca. 500-287 a.C.n.) composita sub tutela iuris Romani erant. Distinguendi sunt a servis, qui interdum duae partes incolarum efficiebant. Plebes quae nihil pecuniae habebant proletarii appellabantur.

Inter discordiam ordinum plebeii saepius a patribus secessissent, ut concessiones in rebus oeconomicis, iuridicis, politicis adipiscerentur, quae tribunicia potestate comprehensae sunt. Plebi scita a concilio plebis facta leges, tribuni plebis magistratus habebantur. Tribuni plebis consilia magistratuum (ut puta coercitionem plebeii) dirimere potuerunt.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search