Proposita millennalia progressionis

Proposita millennalia progressionis (Anglice: Millennium Development Goals) sunt octo cooperandi rationes, de quibus civitates Nationum Unitarum, G8 et organizationes internationales viginti tres inter se consenserunt. Propositum est enim in conventu mundano anno 2000 instituto, ut iura humana et qualitas vitae omnium ante annum 2015 promoverentur. Itaque fieri non potest, quin hae rationes propositae praesertim ad civitates provectibiles pertineant.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search