Psalmus 32

Psalmus 32 a Simone Bariona Madelka ad musicam accommodatam
"Gaudium David de remissione peccatorum," pictura anni 1903

Psalmus 32 (enumeratione Graeca psalmus 31 dictus) libri Psalmorum superscriptione "David. Maskil" et verbis "Beatus, cui remissa est iniquitas" (sic in Nova Vulgata) incipit. Hic psalmus gaudium, quod post remissionem peccatorum habetur, tractat.[1] Apud Christianos unus ex psalmis paenitentialibus habetur.

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David probe et serio expertus quam miserum sit Dei manum sentire ob peccata infestam, exclamat, hoc summum et unicum esse beatae vitae caput, si Deus hominem abolito reatu, sibi gratuito reconciliet. Postquam vero de impetrata venia gratias egit, alios secum in huius foelicitatis invitat, eius obtinendae modum suo exemplo praescribens.[2]

  1. "The Joy of Forgiveness", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXII, p. 143.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search