Psalmus 38

Vide etiam paginam discretivam: Domine, ne in furore.
Psalmus 38 (37) in Les très riches heures du duc de Berry saeculi XV
Psalmus 38 (37) a Iosquino Pratensi ad motetum quattuor vocum accommodatus

Psalmus 38 (enumeratione Graeca psalmus 37 dictus) libri Psalmorum verbis "Domine, ne in furore" incipit; etiam habet superscriptionem: "PSALMUS. David. Ad commemorandum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo aeger paenitens a Domino sanationem petit.[1] Unus ex psalmis paenitentialibus habetur.

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David morbo aliquo (ut coniicere licet) gravi et acerbo laborans, quia se a Domino castigari agnoscit, eius iram deprecator. Quo autem Deum ad misericordiam melius flectat, multis circunstantiis, mali sui atrocitatem deplorat, quas satius erit suo loco et ordine singulas notare.[2]

  1. "A Penitent Sufferer’s Plea for Healing", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXVIII, p. 180.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search