Psychotropicum

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Psychotropica varia (ab summa sinistra pagina): cocainum, crack?, methylphenidate? (Ritalin), ephedrinum, MDMA (Ecstasis - pilula cum risu), mescalinum (cactus succus), acidum lysergicum (in saculo, guttis in chartulas fusis), psilocybe cubensis (fungus siccus), salvia divinorum (pulvis nigrum in saculo), diphenhydraminum (Benadryl - pilula rosa), amanita muscaria (fungus ruber), Tylenol #3 (codeinum continens), codeinum, tabacum siccum, bupropionum (Zyban - purpurea et fusca pilula), cannabis flos, et hasisum[1] (quadratus fuscus).

Psychotropicum (de verbis Graecis ψυχή anima, mens et τρόπος conversio, directio) est compositum chemicum quod systema nervosum centrale ita adficit, ut cerebrum agat modis quibus non solet. Sensus, animi motus et habitus, perceptio, conscientia et alia omnia, tum in peius tum in melius, psychotropicis adfici possunt.

Etiamsi psychotropica saepius medicamenta putantur, plurima psychotropica medicinae ratione anaesthesiae vice adhibentur, et interdum idem psychotropicum et medicamenti et medicinae vice adhiberi potest.

  1. Latinitas, etiam hasiscum

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search