Ra

Ra, deus Solis Aegyptius.

Ra (), vel Phra,[1] vel Phre,[2] in mythologia Aegypti antiquae erat deus Solis. Ante Dynastiam Quintam (2494 ad 2345 a.C.n.) iam habebatur unus e maioribus in religione Aegyptiorum antiquorum deis, qui eundem esse solem meridianum et pater Hathoris volebant. Significatio nominis incerta est, sed nomen, si non 'Solem' significat, cognatum esse putatur cum verbis quae 'potestas creans' et 'creator' significant.[3] Eius praecipuum templum Heliopoli (quae Graece 'Urbem Solarem' significabat) exstat ubi multi obelisci in eius honorem erecti erant, quorum duo iussu Augusti Romam advecti sunt, urbium reginae ornandae causa.

  1. [1]
  2. [1]
  3. "Ra (Re)". Ancient Egypt: The Mythology 

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search