Ratio litteraria

Si plus cognoscere vis, vide etiam Iudicium litterarium.
Sigmundus Freud, conditor rationis litterariae psychoanalyticae. Photographema a Maximo Halberstadt factum (1922).

Ratio litteraria, vel theoria litterarum, sensu stricto est ordinatum naturae litterarum et rationum litterarum explicatarum studium.[1] Litteraria autem eruditio ex saeculo undevicensimo saepe comprehendit—cum, vel adeo pro, ratione litteraria sensu stricto—res historiae intellectualis, philosophiae moralis, prophetiae socialis, et aliarum materiarum omnium disciplinarum quae ad modum quo homines significationem interpretantur pertinent.[2] In hodiernis humanitatibus academicis, hic modus eruditionis est fructus rationis criticae, saepe igitur ratio vel theoria tantum appellatur.[3] Ergo, vocabula ratio et theoria facta sunt nomina generalia variorum accessuum academicorum textuum legendorum. Multi ex his accessibus a variis philosophiae continentalis et sociologiae traditionibus informantur.

  1. Culler 1997:1.
  2. Culler 1997:1.
  3. Searle 1990.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search