Reformatio

Reformatio et Contrareformatio in Europa. Terrae Protestanticae caeruleae (maiores aut minores, ut creverant aut minutae sunt Contrareformationis causa), Catholicae virides.

Reformatio (-onis, fem.) (scilicet ecclesiae ad veterem veritatem evangelii) sensu strictiore varia conata saeculi decimi sexti ad Ecclesiam Romanam emendandam significat, ex quibus schisma Protestanticum profectum est. Reformatio anno 1517 initium cepit, cum Martinus Lutherus, monachus Germanus, 95 theses (Disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum) publicavit. Labores Lutheri et aliorum (sicut Helvetici Hulderici Zvinglii et Francogalli Ioannis Calvini), qui se "reformatores ecclesiae" putaverunt et contra quasdam doctrinas, ritus, structuras ecclesiasticas restiterunt ("protestati sunt") ad novas ecclesias gentilicias creandas pertinuerunt, quae "Protestantes" vocari solent et sententia Ecclesiae Catholicae Romanae in numero haeresium habentur.

Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum: nonaginta quinque theses Martini Lutheri

Reformationi per Europam varia praecesserunt, quae fidem populi in Ecclesiam Catholicam et papatum debilitaverant aut necessitatem, ut ecclesia emendaretur, monstraverant (inter alia pestis et Magnum schisma occidentale); etiam Humanismus sive Renascentia litterarum, novae artes inventae (sicut impressio) et casus Imperii Romani Orientalis ad Protestantismi ortum contribuerunt.[1]

Ecclesia Catholica Romana Contrareformatione a Concilio Tridentino inchoata respondit, quam imprimis Societas Iesu ante agebat. Tamen Europa septentrionalis, sola Hibernia et parvis plagis Britanniae Maioris Nederlandiaeque exceptis, Protestantica facta est. Europa meridiana Catholica permansit, cum pugnae atroces Europam mediam per multos annos devastarent.

Maximae novarum ecclesiarum fuerunt Lutherana (maxima ex parte in Germania, regione Baltica et Scandinavia) et Ecclesiae Reformatae (maxima ex parte in Germania, Helvetia, Nederlandia et Scotia). Praeterea fuerunt multae communitates minores. Ad tempus reformationis plerumque anni inter 1517 (Lutheri 95 theses) et 1648 (Pax Westphalica) numerantur.

  1. Euan Cameron, The European Reformation (1991)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search