Regina vini Alsatici

Statua reginae vini Weinkönigin, quam fecit Kurt Tassotti anno 1979, Besigheim

Regina vini Alsatici (Theodisce: Elsässische Weinkönigin, Francogallice: Reine des vins d'Alsace) regionem Alsaticam vineis uberem repraesentat pro plagis istis praeconia factura atque comissationes promotura. Itaque ex anno 1954 quotannis Colmariae in Nundinis vini (Foire aux vins) femina princeps eligitur atque coronatur. Quae omnia moderatur Consilium interprofessionale rerum vinum spectantium una cum Commissione monopoliorum generali.

Oportet dominas coronandas cives Francicas aetate inter XVII et XXV annorum esse. Insuper in quaestu vineario laborent, rem periegeticam localem magni aestiment et mores, habitus, consuetudines ad mundum vini pertinentes comperuerint.

Mulier ista in Francia nostris temporibus statum unicum obtinuit, quoniam ex annis 1930 alicubi tales reginae non iam creantur.[1] Econtra, traditiones similes aliis in terris (e.g. in Germania, Austria) multis locis coluntur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search