Res novae

Vide etiam paginam discretivam: Res.
Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adcenticium, nullum extraneum malum est, quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse optatis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus, atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.

Pro Rabirio perduellionis reo 33., Cicero[1]

Expugnatio carceris Bastille a Francogallis rebus novis studentibus anno 1789 die 14 Iulii confecta.

Res novae sunt perturbatio civilis velut rerum publicarum conversio. Hoc vocabulo etiam significari potest quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[2]

  • res novas quaerere
  • res novas moliri
  • novis rebus studere
  • rerum novarum cupidus
  • rerum novarum cupido
  • rerum eversio

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search