Saul (rex)

David et Saul, imago a Iulio Kronberg anno 1885 picta

Saul (Hebraice: שאול Šā’ûl vel Sha'ul) secundum Biblia Sacra fuit primus rex Israelis a propheta Samuele unctus, id est consecratus.

Regnum eius, veri similiter XI saeculo a.C.n. [1], transitio Israëlitarum a societate tribuaria ad imperium ordinatum existimari solet.[2] Cum non sint fontes extra Biblia, disputatur, num Saul re vera vixerit.[3] Secundum Biblia Saul a Samuele unctus ex loco Gabaa regnavit. Proelio ad Gelboe montem commisso, quo tres filii eius interfecti sunt, "arripuit Saul gladium et irruit super eum" (id est: voluntariam mortem sibi conscivit), ne in manus Philistaeorum incideret (I Sam 31,4). Filius superstes Isbaal et gener David de regno certaverunt; David victor prodiit.

  1. Finkelstein, Israel (2006). "The Last Labayu: King Saul and the Expansion of the First North Israelite Territorial Entity". In Amit, Yairah; Ben Zvi, Ehud; Finkelstein, Israel; et al. (edd.). Essays on Ancient Israel in Its Near Eastern Context: A Tribute to Nadav Naʼaman. Eisenbrauns. pp. 171 ss. ISBN 9781575061283. Visum 2022-03-30.
  2. Van der Toorn, Karel (1993). "Saul and the rise of Israelite state religion". Vetus Testamentum. XLIII (4): 519–542. JSTOR 1518499.
  3. Vide iterum Finkelstein, Israel (2006); et: Baruch Halpern (2003). David's Secret Demons: Messiah, Murderer, Traitor, King. Wm. B. Eerdmans. pp. 208–211.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search