Scacci

Scacci in scaccario locati.

Scacci (-orum, m.pl.) sive ludus scaccorum, urbane ludus regius appellatus, est artis imperatoriae ludus tabularis, qui ingenium requirit. Luditur a binis lusoribus scaccario qui in columnas octo ordinesque octo dividitur; hinc quoque appellatur lusus sexaginta et quattuor sedum (sive aedicularum sive casarum sive quadrorum sive quadrarum et cetera), quarum color interdum albus et niger, interdum albus et ruber est. Utriusque exercitus constat ex sedecim militibus, qui omni modo vocantur: calculi, orbiculi, scacci vel latrunculi. Calculorum genera, quae infra amplius explicabuntur, sunt sex: rex, domina, turris, sagittifer, eques, et pedes.

Ludi propositum est regem adversarium ad incitas extremas redigere. Ut hoc fiat, memoria tenere tria praecepta oportet:

  1. eligere melius tractum ad aggrediendum ac defendendum;
  2. instruere aciem ad persequendum propositum;
  3. impedire regis adversarii mobilitatem usque ad necem.

Omnes calculi in semita praescripta moveri possunt et calculos adversarios capere. Rex autem capi non potest, sed ad incitas redigi: cum lusor regi minatur, "Scaccum!" vel "Cave regi!" exclamat, hoc tamen dicere necesse non est. Alter lusor conservare regem cogitur priusquam alios calculos quolibet moveat. Si cieri moverique nequeat, rex ad incitas extremas redigitur, i.e. scaccus mattus, et eius lusor vincitur.

Locutio scaccus mattus a lingua Persica (شاه مات‎ "shāh māt") nomen ducit quod 'regem mortuum esse' significat, nam veri simile est Arabes ludum shatranj (Arabice شطرنج; Persice شترنج; Sanscrite चतुरङ्ग caturaṅga) in Europam importavisse circa annum millesimum. Caturaṅga '[habens] quattuor artūs' significat, quia antiquus exercitus Indicus in quattuor partes dividebatur: peditatum, equitatum, essedas, elephantes. Praeterea in antiquis poematibus Indicis vocabulum čaturanga 'exercitum' designabat.

a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Exordium ludi

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search