Scandinavia

Scandinavia et Fennoscandia.
Carta marina.

Scandinavia[1] est regio geographica, linguistica, et historico-culturalis Europae septentrionalis. Definitio geographica paeninsulam profert montibus Scandinaviae ad longitudinem 1500 fere km separatam, cuius in altero latere Norvegia, altero autem Suecia iacet; etiam extrema pars Finniae boreo-occidentalis his addi solet. Definitione autem linguistica Scandinavia est sedes linguarum Germanicarum septentrionalium, quae sunt praeter linguas Suecicam et Norvegicam etiam Danica, Islandica, Faeroensis. Historica denique definitio, et quidem ad mores pertinens, etiam Finniam includit.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search