Scotia

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva).
Wikidata Scotia
Res apud Vicidata repertae:
Scotia: insigne
Scotia: insigne
Scotia: vexillum
Scotia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Anglia
Locus: 57°0′0″N 5°0′0″W
Caput: Edimburgum

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: John Swinney
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 404 700
Sermo publicus: Anglice, Scotice Gadelice, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum

Commemoratio

Paean: Flower of Scotland
Praeceptum: In My Defens God Me Defend

Sigla

Dominium interretiale: .scot
Praefixum telephonicum: +44

Tabula aut despectus

Scotia: situs
Scotia: situs

Scotia[1][2] (Anglice et Scotice Scotland ; Scotice Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

  1. "Scotia" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
  2. Rarius "Albania" seu "Caledonia". Confer "Caledonia: pars septentrionalis Scotiae . . . regio incolis Allibaum [sic], Latine Albania Camdeno": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
  3. "The Countries of the UK". Office for National Statistics. 6 Aprilis 2010 .
  4. Countries within a country. . 10 Downing Street .
  5. ISO 3166-2 Newsletter Date: 28 Novembris 2007, no. I-9, "Changes in the list of subdivision names and code elements" (Page 11). . International Organization for Standardization codes for the representation of names of countries and their subdivisions – Part 2: Country subdivision codes .
  6. Scottish Executive Resources. . Scotland in Short (Scottish Executive). 17 Februarii 2007 

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search