Sepultura

Funus subaquaneum in Twenty Thousand Leagues under the Sea, ex editione cui sunt adumbrationes Alphonsi de Neuville et Eduardi Riou.
Corpus naturaliter mummificatum, in Museo Britannico exhibitum.
Sepulcretum Mussulmanicum in Sahara, ubi omnia sepulcra trans desertum ad Meccam indicantur.

Sepultura est actus plerumque ritualis quo homo vel animal mortuum, aliquando cum rebus, in humum ponitur. Quod fit per foveam vel fossam excavandam, cadaver variasque res in locum demittendas, et tegmentum imponendum. Homines mortuos saltem annorum 100 000 sepelire solent. Sepultura, observantiam in mortuos significare saepe dicta, adhibetur ad odorem tabis obsaepiendum, ad lenimen luctus familiaribus sociisque permittendum, et ad visum dissolutionis corporum amantium prohibendum, atque in multis culturis ratio necessaria videtur ut mortui vitam post mortem intrent, vel sese ad circulum vitae reddeant.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search