Societas Iesu

Symbolum Iesuitarum.

Societas Iesu est ordo religiosus ab Ignatio de Loyola, Francisco Xaverio, Petro Fabro, aliisque sociis conditus. Quem Paulus III papa die 27 Septembris 1540 bulla apostolica "Regimini militantis Ecclesiae" approbavit.

Initium Societatis Iesu posuerunt septem socii anno 1534 Lutetiae cum voverint paupertatem et castitatem perpetuam et peregrinationem ad Hierosolymam. Impossibili pereginatione belli causa, deciderunt Romam contendere et sibi Papam offerre ad missiones. Ita annis successivis ordinem religiosum condiderunt.

Patres Societatis Iesu laborem dedicant curae animarum, imprimis Exercitia spiritualia dant, in toto orbe terrarum collegia ad erudiendos pueros et universitates studiorum fundunt, in missionibus fidem propagant, operibus caritatis egentes adiuvant. Principia societatis sunt, secundum Ignatium de Loyola, inter alia "discreta caritas" et "accommodatio". Sententia societatis est "(Omnia) Ad maiorem Dei gloriam," quae litteris compendiariis AMDG seu OAMDG scribi solet.

Die 13 Martii 2013 Georgius Marius Bergoglio primus ex ea societate papa creatus est.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search