Technologia

Technologiá possumus spatium extra Telluris atmosphaeram ire, sicut astronauta anni 1984 monstrat.
Prelum typographicum magnopere eruditionem technologiamque saeculi quinti-decimi propulit.
Cerebri humani imago quam obtinemus hodie per instrumentum MRI. Hoc instrumentum principiis electromagneticis medicinae utitur.
Asimo, tertium societatis Hondae robotum, in Honda Welcome Plaza Aoyama Tocii Iaponiae monstratum, 2005.
Aeroplanum a Clemente Ader pictum, anno fere 1890. Hoc aeroplanum vapore movetur.
Pagina titularis libri De Re Metallica Georgii Agricolae, anno 1561 Basileae impressi.

Technologia[1][2] (a Graeca antiqua τέχνη 'ars' + -λογία 'e studio' < λόγος 'studium'), vel officinarum artes,[3] sunt materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.

Scientificus vel ingeniarius vel inventor appellatur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.

Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae praecipue progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina propria nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse matrem inventionis.

  1. John C. Traupman, Latin and English Dicttonary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Dell, Random House, 2007), 677.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. John C. Traupman, Latin and English Dicttonary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Dell, Random House, 2007), 677.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search