Terra reservata Indiana

Terrae reservatae in Civitatibus Foederatis.
Plurimae terrae reservatae, sicut terra reservata Indorum Laguna in Novo Mexico (hic anno 1943 picta), in Civitatibus Foederatis Occidentalibus sunt, saepe in regionibus animalibus alendis idoneis plus quam agriculturae.
Carrus cucurbitis inoneratus, Terra Reservata Indorum Rosebud, circa 1936.
Vernalis pecorum collectio gentis Paiute in Terra Reservata Lacus Pyramidis incipit, 1973.
Terra Reservata Red Cliff in Visconsinia per powwow annuum.

Terra reservata Indiana est regio terrestris a tribu Indiano in dicione Ministerii Rerum Indianarum legitime administrata, potius quam a rectionibus civitatum Civitatum Foederatarum in quibus sitae sunt. Quaeque ex 326[1] terris reservatis in Civitatibus Foederatis cum sua natione propria coniunguntur. Non omnes ex 567 agnitis civitatis tribubus[2][3] terram reservatam habent: nonnullae tribus plus quam unam habent, nonnullae terras reservatas partiunt inter se, nonnullae nullam habent. Praeterea, assignationum praeteritarum causa, cum nonnullae terrae Americanis non indigenis venderentur, nonnullae terrae reservatae reapse fragmenta sunt, ubi quique tractus tribalis, individualis, et privatus est merum enclave separatum. Haec congeries immobilium privatorum et publicorum difficultates administrativas, civiles, legitimas magni momenti efficit.[4]

Tota area geographica omnium terrarum reservatarum est 56 200 000 agrorum, propemodum magnitudinis Idahi. Plurimae terrae reservatae civitatibus Civitatum Foederatarum minores sunt, sed duodecim civitate Insula Rhodensi maiores sunt. Maxima, Terra Reservata Nationis Navajo, magnitudine Virginia Occidentali similis est. Terrae reservatae per civitatem inique distributae sunt; plurimae ad occidentem Fluminis Mississippiensis patent, terrasque occupantes quae primum per foedera vel 'concessae' ex dominio publico reservatas sunt.[5]

  1. Department of the Interior.
  2. Federal Register, vol. 80, no. 9, 14 Ianuarii 2015.
  3. "Federal Acknowledgment of the Pamunkey Indian Tribe" (PDF).
  4. Sutton 1991:199.
  5. Kinney, 1937; Sutton,1975

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search