Temperamentum

Ioannes Pavlov temperamentum investigavit.
Tabula duodecim temperamentorum secundum Irinam Trofimova, una ex multis rationibus ad temperamentum in genera describendum adhibitis (Anglice signata).
Quattuor temperamenta secundum physiognomiam. Adumbrationes Ioannis Casparis Lavater (saeculo duodevicensimo).

Temperamentum in psychologia plerumque est hominis indoles quae mores in biologia conditos efficiunt, ab educatione, rationibus aestimationum, habituque liberae. Nonnulli investigatores temperamentum cum iustis morum proprietatibus dynamicis consociant, sicut cum energia, mutabilitate, certorum stimulorum responsis, animique motuum propensitate.[1] Proprietates temperamenti, praecipue neuroticismus, sociabilitas, et impulsivitas, exemplaria distincta in adultis exhibent, sed notabilissimae et maxime investigatae in pueris sunt. Infantuli per temperamentum usitate describuntur, sed investigationes longitudinalis annis 1920 confirmare coeperunt temperamentum rem omnino per vitam stabilem esse.[2]

Constat inter eruditos temperamentum bene definitum esse, sed multae rationes temperamenti in genera describendi propositae sunt, consensu carente.[3][4] Notio temperamenti olim pars theoriae quattuor humorum erat, cum eorum quattuor temperamentis congruentibus.

Haec notio historica a philosophis, psychologis, psychiatris, et psycho-physiologis ex primis scientiae psychologicae temporibus exploratum est, per theorias ab Immanuele Kant, Hermanno Lotze, Ioanne Pavlov, Carolo Jung, Gerardo Heymans, aliisque propositas.

Investigatores indicia biologicorum personalitatis fundamentorum petentes nuperrime coniunctiones inter temperamentum et systemata neurotransmittorum[5][4][6][7] atque ingenium (hic progressivae personalitatis proprietates definitum) porro scrutati sunt; congruentiae autem biologicae sine ulla controversia vix confirmatae sunt.

Nexus interni

  1. Rusalov et Trofimova 2007.
  2. Friedman, et Schustack. 2016.
  3. Kagan.
  4. 4.0 4.1 Trofimova 2016.
  5. Depue et Fu 2012.
  6. Trofimova et Robbins 2016.
  7. Trofimova 2018.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search